Fabelverzeichnis
Fābula
dē
Aesop
Index
Fab.I
Accipiter et Columbae
Columbae milvi metu accipitrem rogaverunt, ut eas defenderet. Ille
annuit. At in
columbare receptus, uno die majorem stragem edidit, quam milvus longo
tempore
potuisset edere. - Fabula docet, malorum patrocinium vitandum esse.
Fab.II
Mus et Milvus
Milvus laqueis irretitus musculum exoravit, ut eum corrosis plagis
liberaret. Quo facto,
milvus liberatus murem arripuit et devoravit. - Haec fabula ostendit
quam gratiam mali
pro beneficiis reddere soleant.
Fab.III
Hoedus et Lupus
Hoedus stans in tecto domus lupo praetereunti maledixit. Cui lupus, non
tu, inquit, sed
tectum mihi maledicit. - Saepe locus et tempus homines timidos audaces
reddit.
Fab.IV
Grus et Pavo
Pavo coram grue pennas suas explicans, quanta est, inquit, formositas
mea et tua
deformitas! At grus evolans, et quanta est, inquit, levitas mea et tua
tarditas! - Monet
haec fabula, ne ob aliquod bonum, quod nobis natura tribuit, alios
contemnamus quibus
natura alia et fortasse majora dedit.
Fab.V
Pavo
Pavo graviter conquerebatur apud Junonem, dominam suam, quod vocis
suavitas sibi
negata esset dum luscinia, avis tam parum decora, cantu excellat. Cui
Juno, et merito,
inquit; non enim omnia bona in unum conferri oportuit.
Fab.VI
Anseres et Grues
In eodem quondam prato pascebantur anseres et grues. Adveniente domino
prati, grues
facile avolabant: sed anseres, impediti corporis gravitate, deprehensi
et mactati sunt. -
Sic saepe pauperes cum potentioribus in eodem crimine deprehensi, soli
dant poenam,
dum illi salvi evadunt.
Fab.VII
Capra et Lupus
Lupus capram in alta rupe stantem conspicatus, cur non, inquit,
relinquis nuda illa et
sterilia loca, et huc descendis in herbidos campos, qui tibi laetum
pabulum offerunt? Cui
respondit capra: mihi non est in animo, dulcia tutis praeponere.
Fab.VIII
Venter et Membra
Membra quondam dicebant ventri: nosne te semper ministerio nostro
alemus, dum ipse
summo otio frueris? Non faciemus. Dum igitur ventri cibum subducunt,
corpus
debilitatur, et membra sero invidiae suae poenituit.
Fab.IX
Canis et Boves
Canis iacebat in praesepi bovesque latrando a pabulo arcebat. Cui unus
boum, quanta
ista, inquit, invidia est, quod non pateris, ut eo cibo vescamur, quem
tu ipse capere nec
velis nec possis! - Haec fabula invidiae indolem declarat.
Fab.X
Vulpes et Leo
Vulpes, quae nunquam leonem viderat, quum ei forte occurrisset leo, ita
est perterrita, ut
paene moreretur formidine. Eundem conspicata iterum, timuit quidem, sed
nequaquam
ut antea. Tertio illi obviam facta, ausa est etiam propius accedere,
eumque alloqui.
Fab.XI
Cancri
Cancer dicebat filio: mi fili, ne sic obliquis semper gressibus incede,
sed recta via perge
Cui ille, mi pater, respondit, libenter tuis praeceptis obsequar, si te
prius idem facientem
videro. Docet haec fabula, adolescentiam nulla re magis, quam
exemplis, instrui.
Fab.XII
Boves
In eodem prato pascebantur tres boves in maxima concordia, et sic ab
omni ferarum
incursione tuti erant. Sed dissidio inter illos orto, singuli a feris
petiti et laniati sunt.- Fabula docet quantum boni sit concordia.
Fab.XIII
Asinus
Asinus, pelle leonis indutus, territabat homines et bestias, tanquam leo
esset. Sed forte,
dum se celerius movet, aures eminebant: unde agnitus, in pistrinum
abductus est, ubi
poenas petulantiae dedit.- Haec fabula stolidos notat, qui immeritis
honoribus
superbiunt.
Fab.XIV
Mulier et Gallina
Mulier quaedam habebat gallinam, quae ei quotidie ovum pariebat aureum.
Hinc suspicari
coepit, illam auri massam intus celare, et gallinam occidit. Sed nihil
in ea reperit, nisi
quod in aliis gallinis reperiri solet. Itaque dum majoribus divitiis
inhiabat, etiam minores
perdidit.
Fab.XV
Viatores et Asinus
Duo qui una iter faciebant, asinum oberrantem in solitudine conspicati,
accurrunt laeti, et
uterque eum sibi vindicare coepit, quod eum prior conspexisset. Dum vero
contendunt et
rixantur, nec a verberibus abstinent, asinus aufugit, et neuter eo
potitur.
Fab.XVI
Corvus et Lupi
Corvus partem praedae petebat a lupis, quod eos totum diem comitatus
esset. Cui illi,
non tu nos, inquiunt, sed praedam sectatus es, idque eo animo ut ne
nostris quidem
corporibus parceres, si exanimarentur. Merito in actionibus non
spectatur, quid fiat, sed
quo animo fiat.
Fab.XVII
Pastores et Lupus
Pastores caesa ove convivium celebrabant. Quod quum lupus cerneret, ego,
inquit, si
agnum rapuissem, quantus tumultus fieret! At isti impune ovem comedunt!
Tum unus
illorum, nos enim inquit, nostra, non aliena ove epulamur.
Fab.XVIII
Carbonarius et Fullo
Carbonarius, qui spatiosam habebat domum, invitavit fullonem ut ad se
commigraret. Ille
respondit: quaenam inter nos esse possit societas? quum tu vestes, quas
ego nitidas
reddidissem, fuligine et maculis inquinaturus esses. - Haec fabula
docet, dissimilia non
debere conjungi.
Fab.XIX
De Tubicen
Tubicen ab hostibus captus, ne me, inquit, interficite; nam inermis sum,
neque quidquam
habeo praeter hanc tubam. At propter hoc ipsum, inquiunt, te
interimemus; quod, quum
ipse pugnandi sis imperitus, alios ad pugnam incitare soles. - Fabula
docet, non solum
maleficos esse puniendos, sed etiam eos, qui alios ad male faciendum
irriten.
Fab.XX
Accipitres et Columbae
Accipitres quondam acerrime inter se belligerabant. Hos columbae in
gratiam reducere
conatae effecerunt, ut illi pacem inter se facerent. Qua firmata,
accipitres vim suam in
ipsas columbas converterunt. Haec fabula docet, potentiorum discordias
imbecillioribus
saepe prodesse.
Fab.XXI
Mulier et Gallina
II
Mulier vidua gallinam habebat, quae ei quotidie unum ovum pariebat. Illa
existimabat, si
gallinam diligentius saginaret, fore, ut illa bina aut terna ova
quotidie pareret. Quum
autem cibo superfluo gallina pinguis esset facta, plane ova parere
desiit. - Haec fabula
docet, avaritiam saepe damnosam esse.
Fab.XXII
Vulpes et Uva
Vulpes uvam in vite conspicata, ad illam subsiliit omnium virium suarum
contentione, si
eam forte attingere posset. Tandem defatigata inani labore, discedens
dixit: at nunc
etiam acerbae sunt, nec eas in via repertas tollerem. Haec fabula docet,
multos ea
contemnere, quae se assequi posse desperent.
Fab.XXIII
Vulpes et Leaena
Vulpes leaenam exprobrabat, quod non nisi unum catulum pareret. Huic
dicitur
respondisse, unum, sed leonem. - Haec fabula, non copiam, sed bonitatem
rerum
aestimandam esse, docet.
Fab.XXIV
Mures
Mures aliquando habuerunt consilium, quomodo a
fele caverent. Multis aliis propositis,
omnibus placuit, ut ei tintinnabulum annecteretur: sic enim ipsos,
sonitu admonitos, eam
fugere posse. Sed quum jam inter mures quaereretur, qui feli
tintinnabulum annecteret,
nemo repertus est. - Fabula docet, in suadendo plurimos esse audaces,
sed in ipso
periculo timidos.
Fab.XXV
Canis Mordax
Cani mordaci paterfamilias jussit tintinnabulum ex aere appendi, ut
omnes eum cavere
possent. Ille vero aeris tinnitu gaudebat, et quasi virtutis suae
praemium esset, alios
canes prae se contemnere coepit. Cui unus senior, O te stolidum, inquit,
qui ignorare
videris, isto tinnitu pravitatem morum tuorum indicari! - Haec fabula
scripta est in eos,
qui sibi insignibus flagitiorum suorum placent.
Fab.XXVI
Canis et Lupus
Lupus canem videns bene saginatum, quanta est, inquit, felicitas tua!
Tu, ut videtur,
laute vivis, at ego fame enecor. Tum canis, licet, inquit, mecum in
urbem venias et
eadem felicitate fruaris. Lupus conditionem accepit. Dum una eunt,
animadvertit lupus in
collo canis attritos pilos. Quid hoc est? inquit. Num jugum sustines?
cervix enim tua tota
est glabra. Nihil est, canis respondit. Sed interdiu me alligant, ut
noctu sim vigilantior;
atque haec sunt vestigia collaris, quod cervici circumdari solet. Tum
lupus, vale, inquit,
amice! nihil moror felicitatem servitute emptam! - Haec fabula docet,
liberis nullum
commodum tanti esse quod servitutis calamitatem compensare possit.
Fab.XXVII
Lupus et Grus
In faucibus lupi os inhaeserat. Mercede igitur conducit gruem, qui illud
extrahat. Hoc grus
longitudine colli facile effecit. Quum autem mercedem postularet,
subridens lupus et
dentibus infrendens, num tibi, inquit, parva merces videtur, quod caput
incolume ex lupi
faucibus extraxisti?
Fab.XXVIII
Agricola et Anguis
Agricola anguem reperit, frigore paene exstinctum. Misericordia motus,
eum fovit sinu et
subter alas recondidit. Mox anguis recreatus vires recepit, et
agricolae, pro beneficio,
letale vulnus inflixit. - Haec fabula docet qualem mercedem mali pro
beneficiis reddere
soleant.
Fab.XXIX
Asinus et Equus
Asinus equum beatum praedicabat, qui tam copiose pasceretur quum sibi
post
molestissimos labores ne paleae quidem satis praeberetur. Forte autem
bello exorto,
equus in proelium agitur, et circumventus ab hostibus, post incredibiles
labores tandem,
multis vulneribus confossus, collabitur. Haec omnia asinus conspicatus,
o me stolidum,
inquit, qui beatitudinem ex praesentis temporis fortuna aestimaverim!
Fab.XXX
Agricola et Filii
Agricola senex, quum mortem sibi appropinquare sentiret, filios
convocavit, quos, ut fieri
solet, interdum discordare noverat, et fascem virgularum afferri jubet.
Quibus allatis,
filios hortabatur, ut hunc fascem frangerent. Quod quum facere non
possent, distribuit
singulis singulas virgas, iisque celeriter fractis, docuit illos, quam
firma res esset
concordia, quamque imbecillis discordia.
Fab.XXXI
Equus et Asinus
Asinus, onustus sarcinis, equum rogavit, ut aliqua parte oneris se
levaret, si se vivum videre vellet. Sed ille asini preces repudiavit.
Paulo post igitur asinus labore consumtus in via corruit et efflavit
animam. Tum agitator omnes sarcinas, quas asinus portaverat, atque
insuper etiam pellem asino detractam, in equum imposuit. Ibi ille sero
priorem superbiam deplorans, o me miserum, inquit, qui parvulum onus in
me recipere noluerim, quum nunc cogar tantas sarcinas ferre, una cum
pelle comitis mei, cujus preces tam superbe contempseram.
Fab.XXXII
Mulier et Ancillae
Mulier vidua, quae texendo vitam sustentabat, solebat ancillas suas de
nocte excitare ad opus, quum primum galli cantum audivisset. At illae,
diuturno labore fatigatae, statuerunt gallum interficere. Quo facto,
deteriore conditione quam prius esse coeperunt. Nam domina, de hora
noctis incerta, nunc famulas saepe jam prima nocte excitabat.
Fab.XXXIII
Testudo et Aquila
Testudo aquilam magnopere orabat, ut sese volare doceret. Aquila ei
ostendebat quidem, eam rem petere naturae suae contrariam; sed illa
nihilominus instabat, et obsecrabat aquilam, ut se volucrem facere
vellet. Itaque ungulis arreptam aquila sustulit in sublime, et demisit
illam, ut per aerem ferretur. Tum in saxa incidens comminuta, interiit.
Haec fabula docet, multos cupiditatibus suis occoecatos consilia
prudentiorum respuere, et in exitium ruere stultitia sua.
Fab.XXXIV
Luscinia et Accipiter
Accipiter esuriens rapuit lusciniam. Quae quum intelligeret, sibi mortem
impendere,
ad preces conversa, orat accipitrem, ne se perdat sine causa.
Se enim avidissimum ventrem illius non posse explere, et suadere adeo,
ut grandiores aliquas volucres venetur. Cui accipiter, insanirem,
inquit, si partam praedam amittere, et incerta pro certis sectari
vellem.
Fab.XXXV
Senex et Mors
Senex in silva ligna ceciderat, iisque sublatis domum redire coepit.
Quum aliquantum viae progressus esset, onere et via defatigatus, fascem
deposuit, et secum aetatis et inopiae mala contemplatus, Mortem clara
voce invocat quae ipsum ab omnibus his malis liberet. Tum Mors, senis
precibus auditis subito adstitit, et quid vellet, percunctatur. At
Senex, quem jam votorum suorum poenitebat nihil, inquit sed requiro, qui
onus paululum allevet, dum ego rursus subeo.
Fab.XXXVI
Inimici
In eadem navi vehebantur duo, qui inter se capitalia odia exercebant.
Unus eorum in prora, alter in puppi residebat. Orta tempestate ingenti,
quum omnes de vita desperarent, interrogat is, qui in puppi sedebat,
gubernatorem, utram partem navis prius submersum iri existimaret. Cui
gubernator, proram, respondit. Tum ille, jam mors mihi non molesta est,
quum inimici mei mortem adspecturus sim.
Fab.XXXVII
Hinnuleus et Cervus
Hinnuleus quondam patrem suum his verbis interrogasse dicitur: Mi pater,
quum multo sis major canibus et tam ardua cornua habeas, quibus a te vim
propulsare possis, qui fit, ut canes tantopere metuas? Ibi cervus
ridens, mi nate, inquit, vera memoras; mihi tamen, nescio quo pacto,
semper accidit, ut, audita canum voce, in fugam statim convertar. - Haec
fabula docet, natura formidulosos nullis rationibus fortes reddi posse.
Fab.XXXVIII
Hoedus et Lupus
II
Quum hoedus evasisset lupum et confugisset in caulam ovium, quid tu,
stulte, inquit ille, hic te salvum futurum speras, ubi quotidie pecudes
rapi et diis mactari videas?
Non curo, inquit hoedus; nam si moriendum
sit, quanto praeclarius mihi erit, meo cruore aspergi aras deorum
immortalium quam irrigari siccas lupi fauces. - Haec fabula docet, bonos
mortem quae omnibus imminet, non timere, si cum honestate et laude
conjuncta sit.
Fab.XXXIX
Corvus et Vulpes
Corvus alicunde caseum rapuerat, et cum illo in altam arborem
subvolarat. Vulpecula, illum caseum appetens, corvum blandis verbis
adoritur; quumque primum formam ejus pennarumque nitorem laudasset, pol,
inquit, te avium regem esse dicerem, si cantus pulchritudini tuae
responderet. Tum ille, laudibus vulpis inflatus, etiam cantu se valere
demonstrare voluit. Ita vero e rostro aperto caseus delapsus est, quem
vulpes arreptum devoravit. - Haec fabula docet, vitandas esse adulatorum
voces, qui blanditiis suis nobis insidiantur.
Fab.XL
De Leo
Societatem junxerant Leo, Juvenca, Capra, Ovis. Praeda autem, quam
ceperant,
in quatuor partes aequales divisa, leo prima, ait, mea est;
debetur enim haec praestantiae meae. Tollam et secundam, quam meretur
robur meum. Tertiam vindicat sibi egregius labor meus. Quartam qui sibi
arrogare voluerit is sciat, se habiturum me inimicum sibi. Quid facerent
imbecilles bestiae, aut quae sibi leonem infestum habere vellet?
XLI.
Mus et Rusticus
Mus a Rustico in caricarum acervo deprehensus, tam acri morsu ejus
digitos vulneravit, ut ille eum dimitteret, dicens: nihil, mehercule,
tam pusillum est, quod de salute desperare debeat, modo se defendere et
vim depulsare velit.
XLII.
Vultur et Aviculae
Vultur aliquando aviculas invitavit ad convivium, quod illis daturus
esset die natali suo. Quae quum ad tempus adessent, eas carpere et
occidere, epulasque sibi de invitatis instruere coepit.
Fab.XLIII
De Ranae
Ranae laetabantur, quum nuntiatum esset, Solem uxorem duxisse. Sed una
caeteris prudentior, O vos stolidos! inquit; nonne meministis,
quantopere vos saepe unius Solis aestus excruciet? Quid igitur fiet,
quum liberos etiam procreaverit?
Fab.XLIV
De Ranae et Jupiter
Ranae aliquando regem sibi a Jove petivisse dicuntur. Quarum ille
precibus exoratus trabem ingentem in lacum dejecit. Ranae sonitu
perterritae primum refugere, deinde vero, trabem in aqua natantem
conspicatae, magno cum contemtu in ea consederunt aliumque sibi novis
clamoribus regem expetiverunt. Tum Jupiter, earum stultitiam puniturus,
hydrum illis misit, a quo quum plurimae captae perirent, sero eas
stolidarum precum poenitur.
Fab.XLV
Lupi
et Pastores
Quum Philippus, rex Macedoniae, cum Atheniensibus foedus initurus esset,
ea conditione, ut oratores suos ipsi traderent Demosthenes populo
narravit fabulam qua iis callidum regis consilium ante oculos poneret.
Dixit enim, lupos quondam cum pastoribus pactos esse, se nunquam in
posterum greges esse impugnaturos, si canes ipsis dederentur. Placuisse
stultis pastoribus conditionem; sed quum lupi caulas excubiis nudatas,
vidissent, eos impetu facto omnem gregem dilaniasse.
Fab.XLVI
Puer mendax
Puer oves pascens crebro per lusum magnis clamoribus opem rusticorum
imploraveret, lupos gregem suum aggressos esse fingens. Saepe autem
frustratus eos, qui auxilium laturi advenerant, tandem lupo revera
irruente multis cum lacrymis, vicinos orare coepit, ut sibi et gregi
subvenirent. At illi eum pariter ut antea ludere existimantes, preces
ejus et lacrymas neglexerunt, ita ut lupus libere in oves grassaretur,
plurimasque earum dilaniaret.
Fab.XLVII
De Corvus
Corvus, qui caseum forte repererat, gaudium alta voce significavit. Quo
sono allecti plures corvi famelici advolaverunt, impetuque in illum
facto, opimam ei dapem eripuerunt.
Fab.XLVIII
Cornix et Columba
Cornix columbae gratulabatur foecunditatem, quod singulis mensibus
pullos excluderet. At illa, ne mei, inquit, doloris causam commemores.
Nam quos pullos educo, eos dominus raptos aut ipse comedit aut aliis
comedendos vendit. Ita mihi mea foecunditas novum semper luctum parit.
Fab.XLIX
Leo, Asinus et Vulpes
Vulpes, asinus et leo venatum iverant. Ampla praeda facta, leo asinum
illam partiri jubet. Qui quum singulis singulas partes poneret aequales,
leo eum correptum dilaniavit, et vulpeculae partiendi negotium tribuit.
Illa astutior, leoni partem maximam apposuit, sibi vix minimam reservans
particulam. Tum leo subridens ejus prudentiam laudare, et unde hoc
didicerit, interrogare coepit. Et vulpes, Hujus me, inquit, calamitas
docuit, quid minores potentioribus debeant.
Fab.L
De Muscae
Effusa mellis copia est: Muscae advolant Pascuntur. At mox impeditis
cruribus
Revolare, nequeunt. Heu miseram, inquiunt, vicem! Cibus iste blandus,
qui pellexit suaviter, Nunc fraudulentus quam
crudeliter necat!
Perfida voluptas fabula hac depingitur.
Fab.LI
De Cancer
Mare cancer olim deseruit, in littore
Pascendi cupidus. Vulpes hunc simul adspici,
Jejuna, simul
accurrit, et praedam capit. Nae, dixit ille, jure plector, qui, salo
Quum fuerim natus, voluerim solo
ingredi!
Suus unicuique praefinitus est locus,
Quem praeterire sine periclo non licet.
Fab.LII
Culex et Taurus
In cornu tauri parvulus quondam culex
Consedit; seque dixit, mole si sua
Eum gravaret, avolaturum
illico.
At ille: nec te considentem senseram.